Data:
03/10/2002 15.18.07
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
De Elephantibus Maximus est elephantibus amor erga parentes, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum oboedentia, immo vero, quae etiam hominibus rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio. Auctores sunt in Mauritaniae saltibus ad quemdam amnem cui nomen est Amilum, nitescente luna nova greges eorum descendere ibique se sollemniter aqua aspergi, atque ita sidus salutare, posteaque in silvas reverti, et quibus est suboles, eam fatigatam prae se ferre. Alienae quoque religionis esse elephantibus reventia dicitur, nam maria transituri non ante naves conscendunt quam ius iurandum de reditu a rectore accipiant. (Plinio il Vecchio)
|