Data:
03/10/2002 16.55.10
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Catilina, sicut iurgio lacessitus esset, venit in senatum dissimulandi vel se purgandi causa. Tum Cicero consul, praesentiam eius timens et ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scripsit et edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, cum esset paratus ad dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare a patribus coepit ne quid de se temere statuerent, adfirmans nullam fidem praebendam esse criminibus Ciceronis. Dicebat enim se a tali familia ortum esse ut omnia bona in spe haberet, neque sibi, patricio homini, opus esse rem publicam perdere, cum eam servaret Marcus Tullius, non civis sed inquilinus urbis Romae. Ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare coeperunt, clamantes eum extremo supplicio vel exsilio afficiendum esse. Tum ille furibundus: "Quoniam - inquit - undique circumventus ab inimicis, praeceps agor, incendium meum restinguam, ruinam omnium parando". Sallustio
|