Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Monica
|
MARCO TULLIO CICERONE
|
stampa
|
Data:
07/10/2002 22.50.36
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Principio aetherio flammatus Iuppiter igni vertitur et totum conlustrat lumine mundum menteque divina caelum terrasque petessit, quae penitus sensus hominum vitasque retenta[n]t, aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis. Et si stellarum motus cursusque vagantis nosse velis quae sint signorum in sede locatae, quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant, re vera certo lapsu spatioque feruntur, omnia iam cernes divina mente notata. Nam primum astrorum volucris te consule motus concursusque gravis stellarum ardore micanti[s] tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, vidisti et claro tremulos ardore cometas; multaque misceri nocturna strage putasti, quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, cum claram speciem concreto lumine luna abdidit et subito stellanti nocte perempta est. Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, quae magnum ad columen flammato ardore volabat, praecipitis caeli partis obitusque petessens? Aut cum terribili perculsus fulmine civis luce serenanti vitalia lumina liquit? Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? Iam vero variae nocturno tempore visae terribiles formae bellum motusque monebant, multaque per terras vates oracla furenti pectore fundebant tristis minitantia casus;
|
|
• MARCO TULLIO CICERONE Re: MARCO TULLIO CICERONE
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|