Data:
09/10/2002 15.58.59
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Quaero ex vobis quid putetis de maiorum nostrorum continentia: num ullam cupiditatem auri et argenti aut supellectilis habuisse videantur ii, qui hanc rempublicam tam praeclare fundatam reliquerunt. Ponite ante oculos unumquemque regum. num quaeritur utrum romulus ascenderit in caelum iis, quae stulti bona appellant, an rebus gestis atque virtutibus? Omitto reliquos reges: sunt enim omnes pares inter se, praeter Superbum. At quaero quid ad necem Porsenae C. Mucium impulerit sine ulla spe salutis suae; quae vis Coclitem contra omnes hostium copias tenuerit in ponte solum. Dicite igitur utrum similes esse malitis alicui horum, qui marmoreis tectis, ebore et auro fulgentibus, qui signis et tabulis abundant, an C.Fabricio, qui nihil earum rerum habuit, nihil habere voluit.
Atqui, ne nostros contemnas, inquit Antonius, Gracci quoque ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso. Erat enim historia, nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanatum usque ad P. Mucium ponteficem maximum res omnes singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus efferebatque in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo, cognoscendi: ii qui etiam nunc annales maximi nominantor. Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum hominum locorum gestarumque rerum reliquerunt.
|