Data:
09/10/2002 17.39.23
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Vi pregherei di aiutarmi a raccapezzarmi in questa versione. Decisamente non sono all'altezza.
Sit iam hoc a principio persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos, eaque quae gerantur, eorum geri vi, dicione, numine, eosdemque optime de genere hominum mereri; et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, deos intueri; piorumque et impiorum habere rationem. His enim rebus imbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili et a vera sententia. Quid est enim verius, quam neminem oportere esse tam stulte adrogantem, ut in se rationem et mentem putet inesse, in caelo mundoque non putet? Aut ea, quae vix summa ingenii ratione comprehendat, nulla ratione moveri putet? Utiles autem esse has opiniones, quis neget, cum intelligat, quam multa firmentur iure iurando, quantae salutis sint foederum religiones, quam multos divini supplicii metus a scelere revocarit, quamque sancta sit societas civium inter ipsos, diis immortalibus interpositis tum iudicibus, tum testibus?
Grazie e complimenti per il sito (che prima era un po' dispersivo).
|