Data:
09/10/2002 22.10.08
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
16 Nunc, quaeso, considera nobis oppressis utrum firmiorem te ad resistundum, an finem belli futurum putes? Scio equidem tibi magnas opes virorum armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem ab illis ad praedam peteris. Ceterum consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus belli prudentibus, procul ab domo, parvo labore per nostra corpora bellum conficere, quo neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus. 17 An ignoras Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma huc convortisse? Neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum, coniuges, agros, imperium? Convenus olim sine patria, parentibus, pestem conditos orbis terrarum, quibus non humana ulla neque divina obstant, quin socios, amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant excindant, omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant. 18 Namque pauci libertatem, pars magna iustos dominos volunt, nos suspecti sumus aemuli et in tempore vindices affuturi. 19 Tu vero, cui Seleucea, maxuma urbium, regnumque Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens et postea bellum expectas? 20 Romani arma in omnis habent, acerruma in eos, quibus victis spolia maxuma; audendo et fallundo et bella ex bellis serundo magni facti. 21 Per hunc morem extinguent omnia aut occident . . . quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis, fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumem. 22 Teque illa fama sequetur, auxilio profectum magnis regibus latrones gentium oppressisse. 23 Quod uti facias moneo hortorque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare quam societate victor fieri.
|