Data:
10/10/2002 14.13.37
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Un chiacchierone
Cum Hannibal, Karthagine expulsus, Ephesumad Antiochum venisset exsul [?], locutus esse dicitur [Phormio], homo copiosus, aliquot horas de imperatoris officio et de omni re militari. Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, quarebant ab Cannibale, quidam ipse de illo philosopho iudicaret: hic Poenus non optime Grasce, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe ridisse, sed qui magis quam Phormio deliraret ridisse neminem. Neque mehercule iniuria; quid enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuti quam Cannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset, numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de re militari dare? Hoc mihi facere omnes isti, qui de arte dicendi praecipiunt, videntur; quod enim ipsi esperti non sunt, id docent ceteros; sed hoc minus fortasse errant, quod non te, ut Hannibalem ille, sed pueros aut adulescentulos docere conantur.
Come sempre, grazie.
|