Data:
12/10/2002 19.16.16
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Est et non cuncti monosyllaba nota frequentant. his demptis nihil est, hominum quod sermo volutet. omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti sive oti quicquam est, seu turbida sive quieta. alterutro pariter non numquam, saepe seorsis obsistunt studiis, ut mores ingeniumque, et facilis vel difficilis contentio nata est. si consentitur, mora nulla intervenit ?est, est?: sin controversum, dissensio subiciet ?non?. hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi iurgia sunt circi, cuneati hinc +laeta+ theatri seditio, et tales agitat quoque curia lites. coniugia et nati cum patribus ista quietis verba serunt studiis salva pietate loquentes. hinc etiam placitis schola consona disciplinis dogmaticas agitat placido certamine lites. hinc omnis certat dialectica turba sophorum. +estne dies, est ergo dies? non convenit istuc. nam facibus multis aut fulgoribus quotiens lux est nocturna homini, non est lux ista diei. est et non igitur, quotiens lucem esse fatendum est, sed non esse diem. mille hinc certamina surgunt, hinc pauci, multi quoque, talia commeditantes murmure concluso rabiosa silentia rodunt. qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant!
|