Data:
13/10/2002 9.32.56
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Regna bellaque per Gallias semper fuere, donec in nostrum ius concederetis.Nos , quamquam totiens lacessiti , iure victoriae id solum vobis addidimus,quo pacem tueremur:nam neque quies gentium sine armis, neque arma sine stipendiis,neque stipendia sine tributis haberi queunt.Cetera in communi sita sunt:ipsi plerumque legionibus nostri praesidetis,ipsi hasd aliasque provincias regitis:nihil separatum clausumve.Et laudatorum principum usus ex aequo,quamvis procul agentibus:saevi proximis ingruunt.Quo modo sterilitatem aut nimios imbres et cetera naturae mala,ita luxum vel avaritiam dominantium tolerate. Vitia erunt,donec homines,sed neque haec continua,et meliorum interventu pensantur.Nam pulsis (quod dii prohibeant!)Romanis ,quid aliud quam bella omnium inter se gentium exsistent?Octigentorum annorum fortuna disciplinaque compages haec coaluit ,quae convelli sine exitio convellentium non potest,sed vobis maximum discrimen ,penes quos aurum et opes ,praecipuae bellorum causae. TACITO
|