Avrei bisogno della trad. del seguente brano di tacito (non so l'opera!) assegnato alla maturit? magistrale del 1985:
Pridem suus cuique filius, ex casta parente natus, non in cellula emptae nutricis, sed gremiu ac sinu matri educabantur, cuis praecipua laus erat tueri domum et inservire liberis. Eligebatur autem maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatisque moribus omnis eiusdem familiae suboles committeretur; coram qua neque dicere fas erat quod turpe dictu neque facere quod inhonestum factu videretur. Ac non studia modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum sanctitate quadam ac verecundia temperabat. Quae disciplina ac severitas eo pertinebat, ut sincera et integra et nullis pravitatibus detorta uniuscuisque natura toto statim pectore arriperet artes honestas.