Data:
14/10/2002 22.00.35
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
in omnibus circulis atque etiam, si dis placet,in conviviis sunt, qui exercitus in macedoniam ducit, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehatur commeatus, quando cum hoste manus conserendae,quando quiesse sit melius. nec,quid faciendum sit,modo statuunt,sed,quidquid aliter, quam ipsi censuere, factum est,consulem veluti dicta die accusant. haec magna impedimenta res geerentibus sunt:neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt,quam fabius fuit, qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit, quam secunda fame male rem publicam gerere. non sum is,quirites,qui non existumem admonendos duces esse:immo eum,qui de sua unius sententia omnia gerat,superbum iudico magis quam sapientem.
|