Cato maior, cum quaestor esset, in insulam Cyprum missus est. Ad Colligendam pecuniam Ptolemaei, Aegyptorum regis. A quo populus et senatus romanus haeredes instituti erant. Quam rem integerrima fide et summa sagacitate administravit. Summa redacta est ex ea haereditate multo maior quam sperari potuit. Fere septem milia talentorum et ingentissimos thesauros in navibus honerariis imposuit ut in italiam deportaret. Ut autem naufragi pericula vitaret tali consilio usus est: singulis basis in quibus pecunia inclusa erat, alligavit longo funiculo corticem suberis ut, si forte navigium procella vel aliquo casu in corsu submersum esset, cortex supernatans indicaret locum amissae pecuniae. Cum ergo romam redisset integrum thesaurum referens senatus et tota ferme civitas effusa est obviam advenienti, neque erat res triupho ab similis. Gratiae actae sunt catoni a senatu et a plebe eique praetura data est et ius spectandi ludos cum praetexta. Quem honorem ille recusavit, adfirmans inicuum esse sibi decerni honorem, qui nulli alii unquam tributus esset.