duello fra tito manlio e un soldato gallo. Gallus quidam eximia corporis magnitudine in pontem fluminis Anienis, in cuius citeriore ripa dictator castra posuerat , processit et, voce quam maxima potuit, provocavit:"Fortissimus Romanorum vir procedat, agedum, ad pugnam, ut nostri certaminis eventus ostendat utra gens bello sit melior". Diu inter primores iuvenes Romanorum silentium fuit; tum Titus Manlius adulescens ad dictatorem pergit:"Si permittis, certamini ego interero et illam beluam interficiam; nihil ei magna corporis statura nihilque vox ferina proderit, nihil eximiae vires proderunt; immo haec omnia oberunt. LIVIO