Data:
16/10/2002 16.45.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Salve, mi potresti dare la traduzione di questo brano? cordiali saluti FrancescaCavebimus ne munera supervacua mittamus ut feminae aut seni arma venatoria, ut rustico libros, ut studiis ac litteris dedito retia. Aeque ex contrario circumspiciamus ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta.Maledictum enim incipit esse, non munus, in quo vitium accipientis adgnoscitur. Si arbitrium dandi penes non est, praecipue mansura quaeremus, ut quam minime mortale munus sit. Pauci enim sunt tam grati, ut, quid acceperint, etiam si non vident, cogitent. Ingratos quoque memoria cum ipso munere incurrit, ubi ante oculos est et obliscivi sui non sinit, sed auctorem suum ingenert et inculcat. Eo quidem magis duratura quaeramus, quia numquam admonere debemus; ipsa res evanescentem memoriam excitet. Ego si fieri potest, consumi munus meum nolo: exstet, haereat, convivat.
|