Data:
17/10/2002 19.31.47
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
19Haec si placent, si tanta torpedo annuos obrepsit, ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis, quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rem publicam frustra curant.
20Agite ut lubet, parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. Sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus. 21Adest novus exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi ; fortuna meliores sequitur; iam illa quae socordia nostra collecta sunt, dilabentur.
22Quare ita censeo: quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent nequid res publica detrimenti capiat.
III 1. Atque haec cum ita sint, tamen se Cicero dicit in concilio deorum immortalium fuisse, inde missum huic urbi civibusque custodem absque carnificis nomine, qui civitatis incommodum in gloriam suam ponit. quasi vero non illius coniurationis causa fuerit consulatus tuus et idcirco res publica disiecta eo tempore, quo te custodem habebat. sed ut opinor, illa te magis extollunt, quae post consulatum cum Terentia uxore de re publica consuluisti, cum legis Plautiae iudicia domo faciebatis, ex coniuratis aliquos pecunia condemnabas, cum tibi alius Tusculanam, alius Pompeianam villam exaedificabat, alius domum emebat. qui vero nihil poterat, is erat calumniae proximus, is aut domum tuam oppugnatum venerat aut insidias senatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat.
|