Data: 
                          21/04/2002 19.44.40
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Fuit enim pueris nobis huius pater, C.Curtius, princeps ordinis equestris, fortissimus et maximum publicanus, cuius in negotiis gerendi magnitudinem animi non tam homines probasset, nisi in eodem benignitas incredibilis fuisset, ut in augenda re non avaritiae praedam, sed instrumentum bonitati quaerere videretur. Hocille natus, quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura ipsa duce, quae plurimum valet, et adsiduis domesticorums sermonibus in paternae disciplinae similitudinem deductus est.Multa gessit, multa contraxit, magnas partes habuit publicorum; credidit populis; in pluribus provinciis eius versata res est; dedit se etiam regibus; huic ipsi Alexandrino grandem iam antea pecunia credidit; nec interea locupletare amicos umquam  suos destitit, mittere in negotium, dare partes, augere re, fide sustentare.Quid multa? Cum magnitudine animi tum liberalitate vitam patris et consuetudinem expresserat.                           (Cicerone)
                         |