Data: 
                          25/04/2002 11.21.49
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Romani consules, qui Samnites adgressuri erant, a Pontio Telesino, strenuo hostium duce, in insidias inducti sunt. Hic enim transfugas simulatos misit, ut nuntiarent Luceriam Apulam a Samnitibus obsideri atque in eum locum itinera duo ducere, aliud longius et tutis, aliud brevius et periculosius. Consules, decepti, brevius iter elegerunt. Interea Pontius Telesinus, cum insidias Romanis collocavisset apud Samnii saltum (qui locus nunc Furcae Caudinae vocarunt), patrem suum accivit rogavitque quid sibi faciendum esset. Ille omnes Romanos aut occidendos esse respondit, ita ut eorum vires frangerentur, aut omnes liberandos esse, ut beneficio obligarentur. Cum utrumque consilium improbavisset, Pontius omnes milites sub iugum misit atque foedus factum est, quod a Romanis postea improbatum est. Postumius consul autem, qui Samnitibus se dediderat, in urbem non receptus est.
                         |