Data:
28/04/2002 19.43.44
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum; non in verbis sed in rebus est.Nec in hocadhibetur, ut cum aliqua oblectatione consumatur dies, ut dematur otio nausia:animun format et fabricat, vitam disponit, actionis regit, agenda et omittenda demostrant, sedet ad gubernaculum et per ancipitia fluctuantium derigit cursum.Sine hac nemo intrepide potest vivere, nemo secure; innumerabilia accidunt singulis horis qae consilium exigant, quod ab hac petendum est.Dicet aliquis:"Qiud mihi prodest philosophia, si fatum est?Quid prodest, si deus rector est?Quid prodest, si casus imperat?Nam et mutaricerta non possunt et nihil praeparari potest adversus incerta,sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque quid facerem, aut consilio meo nihil fortuna permittit ".Quidquid est ex his,Lucili, vel si omnia haec sunt, philosophandumest; sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat , philosophianos tueri debet. ( Seneca )
|