C. Plinius Surae suo s. Et mihi discendi et tibi docendi facultatem otium praebet.Igitur perquam velim scire, esse phantasmata et habee propriam figuram numenque aliquod putes an inania et vana ex metu nostro imaginem accipere. Ego ut esse credam, in primis eo ducor, quod audio accidisse Curtio Rufo. tenuis adhuc et obscurus obtinenti Africam comes haeserat. Inclinatio die spatiabatur in porticu; offertur ei mulieris figura humana grandior pulchriorque; perterrito Africam se futurorum praenuntiam dixit; iturum enim Romam honoresque gesturum atque etiam cum summo imperio in eandem provinciam reversurum ibique moriturum. Facta sunt omnia.Praeterea accedenti Carthaginem egredientique nave eadem figura in litore occurrisse, narratur. Ipse certe implicitus morbo, futura praeteritis, adversas secundis auguratus, spem salutis nullo suorum desperante proiecit.