Data:
29/04/2002 19.17.23
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Nuper morbus cuiusdam amici me admonuit nos esse optimos dum sumus infirmi. Nec avaritia, enim, nec ambitio nec libido sollicitat hominem infirmum. Hic non servit amoribus, honores non appetit, opes neglegit et, etiam si minimam opem possidet, credit esse satis, ut qui omnia relicturus sit. Tunc reminiscitur deos esse, tunc se esse hominem, et quidem mortalem. Nemini inv?det infirmus, neminem miratur, neminem despicit nec malignis sermonibus gaudet. Imaginatur solum balinea et fontes, propter febrium aestum: haec est eius summa cura, hoc est summum votum. Atque, si sanus erit, in posterum sibi desi?nat vitam mollem et pinguem et innoxiam et beatam.
|