Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
cappi85
|
Tito Livio
|
stampa
|
Data:
15/05/2002 10.16.35
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
tantum abest, ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam. In qua me opinione sine causa esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint. Iam omnium primum, quantum numero nos praestent, neminem vestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam intuentis aciem animadvertisse certum habeo. Ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio inpedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis. Sed fuerimus omnes: parvom hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus sumus?
|
|
• Tito Livio Re: Tito Livio
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|