Data:
15/05/2002 15.38.00
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Vespasiano Titus filius successit,qui et ipse Vespasianus est dictus,vir omnium virtutum genere adeo mirabilis ut amor et deliciae generis humani cognominatus sit,facundiae maximae,rei militaris peritissimus,iniuriarum patientissimus,laborum tolerantissimus.Causas Latine egit in foro;poemata et tragoedias Graece composuit,quae tamen haud multum laudis apud harum rerum existimatores consecutate sunt.In oppugnatione Hierosolymorum,sub patre militans,duodecim propugnatores duodecim sagittarum ictibus confixit.Romae tantae civilitatis in imperio fuit ut neminem omnino puniret,etiamsi maiestatis accusaretur.Complures cives,convictos coniurationis adversus se,oblitus periculi,ita dimisit ut in eadem familiaritate,qua antea,habuerit.
|