Britanni, proelio superati, ubi se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; obsides daturos quaeque imperasset sese facturos polliciti sunt. Una cum his legatis Commius Atrebas venit, qui antea a Caesare in Britanniam praemissus erat. Hunc Britanni , e navi egressus, cum ad eos mandata Caesaris deferret, comprehenderant atque in vincula coniecerant; tum, proelio facto, remiserunt et eius rei culpam in multitudinem coniecerunt et propter imprudentiam ut sibi ignosceretur petiverunt. Interea suos remigrare in agros iusserunt principesque undique convenire et se civitatesque suas Caesari commendare coeperunt.