Data:
16/05/2002 19.41.50
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
In ea dissertatione, quantulum memini, huiuscemodi sensus est: quod nullus usquam homo, qui secundum naturam sentiret et saperet, affectionibus istis animi, quas ....... (al posto dei puntini c'? u termine in greco che non si deve tradurre e non so come scrivere perch? sono tutti caratteri greci) appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris, irae, voluptatis, carere et vacare totis possit, atque, si posset etiam obniti.......... ut totis careret, non fore id melius, quoniam langueret.......... animus et torperet, affectionum, quarundam adminiculis, ut necessaria plurimum temperie, privatus. Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum immoderationes sunt vitia sunt, innexos implicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et alacritatibus, ac propterea, si omnino omnis eos imperitius convellamus, periculum esse ne eis adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus. Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum quae aliena sunt contraque naturam videntur et cum pernicie adgnata sunt detrahantur.
|