Nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides,nuntio est excitus quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur.Et illos quidem non invenit,fuisse tamen gratos erga se exitu comperit.Nam vix eo limine egresso,triclinium illud supra convivas corruit atque ita contudit,ut non ora modo oppressorum,sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere.Tum Simonides dicitur,memor ordinis quo quisque discubuerat,corpora suis reddidisse.
Secretum atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit.Non tamen protinus audiendi qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque,quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent.