Ritratto di Annibale agli esordi della sua carriera. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re quae agenda videndaque magno futuro duci esset praetermissa. Ceterum ex quo die dux est declaratus,velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandus ratus ne se quoque, ut pratem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctatem casus aliquis opprimeret,Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in olcandum prius fines (ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id bellum videri posset. ( Livio )