Post cladem a romanis apud Cannas acceptam Maharval, unus ex praefectis carthaginiensium, minime cessandum esse ratus, Hannibalem hortabatur ut statim romam pergeret. Sed Hannibal, hoc consilio ripudiato, in Campaniam devertit, et Capua ingressus maiorem ibi partem hiemis cum exercitu transegit. Ea res urbem atque imperium servavit. Omnes enim Capuae deliciae otia ac voluptates immodicae ita enervaverunt corpora animosque, ut vires ad vincendum militibus deessent.