Data:
23/05/2002 18.32.22
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Cum rex se in publico conspici patitur,turibula argentea ministri ferunt,totamque viam, per quam ferri destinavit,odoribus complent.Ipse in aurea lectica,margaritis circumpendentibus ornata,recubat;distincta sunt auro e purpura carbasa,quibus indutus est;lecticam sequuntur armati corporis custodes.Regia auratas columnas habet:totas eas vitis,auro celata,percurrit aviumque argentae effigies,quarum visu maxime rex gaudet,opera distinguunt.Regia adeuntibus patet cum ipse capillos pectit atque ornat:tunc responsa legationibus dat,tunc iura civibus reddit.Demptis soleis,odoribus inlinuntur pedes.Venatu delectatur in quo maximus labor est animalia,in vivario inclusa,figere inter vota cantusque paelicum.Breviora itinera equo conficit;longior ubi expeditio est,elephanti vehunt currum,contecti corpora auro.Lectitis aureis paelicum longus ordo sequitur.Feminae epulas parant;ab iisdem vinum ministratur.Regem,mero somnoque sopitum,in cubiculum paelices referunt,noctis deos patrio carmine invocantes.
|