Telephus ab achille in pugna Chironis hasta percussus dicitur. Ex quo vulnere cum in dies taetro cruciatu angeretur,petit ab Apolline,quod esset remedium; responsum est ei neminem mederi posse nisi eandem hastam qua vulneratus est.Hoc Telephus ut audivit,ad regem Agamennonem venit et,monitu Clytaemnestrae,Orestem infantem de cunabulis rapuit,minitans se eum occisurum nisi sibi Achivi mederentur.Achivis autem,quod responsum erat sine Telephi ductu Troiam capi non posse,facile cum eo in gratiam redierunt et ab Achille petierunt ut eum sanaret.Quibus Achilles respondit se artem medicam non nosse.Tunc Ulixes ait:"Non te dicit Apollo sed auctorem vulneris hastam nominat".Cumque Telephus hastam ad vulnus apposuisset,remediatus est.(da Igino).Prego volerla spedire entro le 19.30.GRAZIE!!!GRAZIE!!!GRAZIE!!!