Data:
28/05/2002 14.04.08
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Gallos velut obstupefactos miraculum victoriae tam repentinae tenuit; et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset: deinde insidias vereri;postremo caesorum spolia legere,armorumque cumulus,ut mos eis est,coacervare.Tum demum, postquam nihil usquam hostile cernebatur,viam ingressi,haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt.Ubi, cum praegressi equites non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris retulissent,aliud priori simile miraculum eos sustinuit;noctemque veriti et ignotae situm urbis, inter Romam atque Anienem, consedere, exploratoribus missis circa moenia aliasque portas,quaenam hostibus, in perdita re, consilia essent.
|