Data: 
                          18/11/2003 22.04.20
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Xenophon , quod ad Socraticam disciplinam attinet, proximus a Platone felicis ac beatae facundiae gradus, cum sollemne sacrificium perageret, e duobus filiis maiorem natu nomine Gryllum apud Mantineam in proelio cecidisse cognovit. Nec ideo institutum deorum cultum omittendum putavit, sed tantummodo coronam deponere contentus fuit. Quam ipsam percontatus quonam modo occidisset, ut audivit fortissime pugnantem interisse, capiti reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem se ex virtute fiii voluptatem quam ex morte amaritudinem sentire. Alius removisset hostiam, abiecisset altaria, lacrimis respersa tura disiecisset: Xenophontis corpus religione immobile stetit et animus in consilio prudentiae stabilis mansit ac dolori succumbere ipsa clade, quae nuntiata erat, tristius duxit.  Da: Valerio Massimo.
  Grazie ;-)
                         |