Data: 
                          24/11/2003 19.33.05
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De finitate motus et temporis di Roberto Grossatesta.
 
  Et dico, quod tota sphaera circulariter mota movetur per se et non solum per accidens,  eo quod partes eius per se moventur, et quod moventur etiam localiter, sicut  dicit Aristoteles. Sed localiter moveri, sicut dicit Averroes, est duobus  modis: movetur enim localiter quia transit de uno loco ad alium, et hoc  est mutare locum secundum subiectum; vel quia aliter est nunc quam prius  et posterius in eodem loco, et hoc est mutare locum non secundum  subiectum, sed formaliter; et sic movetur caelum localiter et per se. Et  in tali motu per se est sumere initium; et initium est modus caeli essendi  in loco suo, in quo fuit in sui creatione, a quo modo essendi in loco suo  continue post sui creationem recessit et omnes modos essendi in eodem loco  renovavit, et in fine cuiuslibet revolutionis rediit caelum ad locum  primum. - Nec putet aliquis, quod Aristoteles non intendit hoc ibi  probare, quia tempus et motus sunt coaequaeva, quia dicit in complemento  rationis suae haec verba: "quia igitur non verum tempus erat vel erit,  quando motus non erat aut non erit, tanta dicta sint" - quia haec dixit  supponendo perpetuitatem temporis et eius infinitatem ex utraque parte. Consimilibus rationibus eis, quae praedictae sunt, ostendit Aristoteles,  quod motus est incorruptibilis, et iste perpetuus ex parte post, et quod  non interrumpitur quiete, nec erit post motum quies in infinito tempore.  Si enim ponatur motus ultimus, post quem non erit alius, necesse est, ut  post motum adveniat conditio aut motori, aut moto, aut utrisque, propter  quam fiat de motore in actu non-motor in actu et de moto in actu non-motum  in actu. - Et ista etiam conditio aut est motus, aut acquisita per motum;  et ita post motum ultimum erit motus, quod est impossibile. 
 
  Cordiali saluti :)
  
                         |