Data: 
                          20/12/2003 14.32.21
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De aeternitate mundi di Sigeri de Brabantia.
 
  Introductio
  Propter quamdam rationem quae ab aliquibus demonstratio esse creditur  eius quod species humana esse incepit cum penitus non praefuisset, et  universaliter species omnium individuorum generabilium et corruptibilium,  quaeritur utrum species humana esse inceperit cum penitus non praefuisset, et  universaliter quaelibet species generabilium et corruptibilium, secundum viam  Philosophi procedendo. Ratio autem dicta potest formari dupliciter. Primo sic, ut evidentior appareat. Species illa, cuius quodlibet  individuum esse incepit cum non praefuisset, nova est et esse incepit, cum  penitus et universaliter non praefuisset. Species autem humana talis est, et  universaliter species omnium individuorum generabilium et corruptibilium, quod  quodlibet individuum huiusmodi specierum esse incepit cum non praefuisset.  Ergo et quaelibet species talium nova est et esse inchoavit cum penitus non  praefuisset. Huius rationis minor evidenter apparet. Maior autem sic  declaratur: species nec esse nec causari habet nisi in singulari vel  singularibus; si ergo quodlibet individuum specierum generabilium et  corruptibilium causatum est cum non praefuisset, et species ipsorum, ut  videtur, talis erit. Secundo potest formari ratio iam dicta in modo quo ab aliquibus formatur  sic. Universalia, sicut non habent esse nisi in singularibus vel singulari,  ita nec causari. Nunc autem omne ens est a Deo causatum. Cum igitur homo sit  causatum a Deo, quia est aliquod ens mundi, oportet quod in aliquo determinato  individuo in esse exierit, sicut caelum et quaelibet alia a Deo causata. Quod  si homo non habet individuum sempiternum, sicut est hoc caelum sensibile  secundum philosophos, tunc species humana erit a Deo causata sic, quod esse  incepit cum penitus non praefuisset. Quamquam autem haec ratio sit facilis ad solvendum, cum seipsam  impediat, quia tamen materiam consideratione dignam tangit, aliquantulum ipsam  tractare intendimus. Proponimus autem ad praesens circa ipsam quattuor esse  dicenda. Primum erit qualiter species humana, et universaliter quaecumque alia  generabilium, causata sit. Secundum, primo consequens, est responsio ad  rationem praedictam, qualitercumque formetur. Tertium, quia praedicta ratio  accipit universalia esse in singularibus, utrum hoc et qualiter habeat  veritatem. Quartum erit, quia speciem aliquam ponere incipere esse, cum  penitus non praefuisset, sequitur potentiam actum duratione praecedere,  secundum viam philosophiae dicendum erit quid istorum alterum duratione  praecedat, nam et hoc in se difficultatem habet.
 
  Cordiali saluti :)
  
                         |