Data: 
                          27/12/2003 14.20.18
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione del capitolo 3 tratto dal De rerum naturis di Rabano Mauro.
 
  [3] De elementis 
  Ylen Greci rerum quandam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam,  sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua uisibilia haec elementa  formata sunt. Vnde et ex eius deriuatione, uocabulum acceperunt. Ylen Latini  materiam appellauerunt. Ideo quia omne in forme, unde aliquid faciendum est,  semper materia nuncupatur. Proinde et eam poetae siluam nominauerunt, nec  incongrue, quia materiae siluarum sunt. Greci autem elementa ictoxa  nuncupant, eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conueniunt.  Nam sic ea inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur. Vt modo originem  ab igne repetentes usque ad terram, modo a terra, usque ad ignem. Vt  ignis quidem in aera desinat. Aer in aquam densetur, aqua in terram  crassescat. Rursusque terra diluatur in aquam, aqua arescat in aerem. Aer in  ignem extenuetur, qua propter omnia elementa omnibus inesse, sed unum quodque  eorum, ex eo quod amplius habet, accepisse uocabulum. Sunt autem diuina  prouientia, propriis animantibus distributa, nam caelum angelis, aerem  uolucribus, mare piscibus, terram hominibus, ceterisque animantibus creator  ipse impleuit. 
 
  Cordiali saluti :)
  
                         |