Data: 
                          30/12/2003 19.34.47
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De aeternitate mundi di Sigeri de Brabantia.
  Capitolo I. In che modo abbia avuto origine la specie umana e, in linea generale, qualunque altra specie di esseri sottoposti a generazione e corruzione.
  [...]
  Per se non, quia si quis attendat ad ea quae fiunt universaliter, omne  quod fit, fit ex materia hac, individuali et determinata. Licet enim rationes  et scientiae sint circa universalia, operationes tamen sunt circa singularia.  Nunc autem ad rationem speciei non pertinet determinata materia, et ideo non  generatur per se. Et est, apud Aristotelem septimo Metaphysicae, eadem ratio  quare non generatur forma per se, et compositum quod est species. Et dico  speciem compositam, nam sicut Callias de sua ratione est haec anima in hoc  corpore, ita animal est anima in corpore. Ratio autem communis formae et  speciei, quod non generantur per se, est quia ad neutrius rationem pertinet  signata materia ex qua fit generatio per se, per eius transmutationem de non  esse ad esse, seu de privatione ad formam.
 
  Capitolo II. Replica all?obiezione che verte sul fatto che quella umana sia una specie ?nuova?, ovvero sul fatto ch?essa ha cominciato ad essere senza avere alcun precedente che prefigurasse il suo apparire.
  [...]
  Et est ratio dicta similis rationi qua dubitat Aristoteles, quarto  Physicorum, si tempus praeteritum finitum sit. Omne enim tempus praeteritum,  sive propinquum sive remotum, est aliquod?tunc; et quodlibet tunc distantiam  habet terminatam ad praesens nunc; ergo totum tempus praeteritum est finitum.  Utraque vero propositionum praedictarum apparet ex ratione ipsius "tunc" quam  docet Philosophus quarto Physicorum. Huius autem rationis solutio apud  Aristotelem est quod, licet quodlibet tunc sit finitum, quia tamen in tempore  est accipere tunc ante tunc in infinitum, ideo non totum tempus praeteritum  est finitum. Compositum enim ex finitis quantitate, numero autem infinitis,  infinitum habet esse. Sic etiam, licet nullum sit hominis individuum quin esse  inceperit cum non praefuisset, quia tamen individuum est ante individuum in  infinitum, secundum philosophos, ideo homo, secundum eos, esse non incepit cum  penitus non praefuisset, sicut nec tempus. Et est simile, quia, sicut tempus  praeteritum habet esse per quodcumque tunc, sic et species per esse  cuiuscumque individui.
 
  Cordiali saluti e Auguri di Buon Anno anche a te :)
  
                         |