Data: 
                          07/01/2004 19.46.32
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De aeternitate mundi di Sigeri de Brabantia.
 
  Capitolo I. In che modo abbia avuto origine la specie umana e, in linea generale, qualunque altra specie di esseri sottoposti a generazione e corruzione.
  [...]
  Species autem humana, quamquam non sit generata per se, est tamen  generata per accidens. Quod sic contingit. Si homo, sicut abstractus est  ratione ab individuali materia seu individuo, sic et esset abstractus in esse,  tunc, sicut non generatur per se, ita nec per accidens. Sed quia homo in esse  suo est hic homo, Socrates vel Plato, et Socrates est homo, idcirco, generato  Socrate, generatur et homo; sicut dicit Aristoteles, septimo Metaphysicae,  quod generans aeneam sphaeram generat sphaeram, quia aenea sphaera, sphaera  est. Et quia, sicut Socrates est homo, ita et Plato, et sic de aliis, hinc est  quod homo generatur per generationem cuiuslibet individui, et non unius  determinati tantum. Sic igitur ex iam dictis patet qualiter species humana a  philosophis ponitur sempiterna et nihilominus causata: non enim sic, quia  abstracte ab individuis existat sempiterna et sic causata; nec etiam est  sempiterna causata quia existat in aliquo individuo sempiterno causato, sicut  species caeli vel intelligentiae; sed quia in individuis humanae speciei unum  generatur ante aliud in sempiternum, et species habet esse et causari per esse  et causationem cuiuslibet individui.
  Hinc est quod species humana, secundum philosophos, semper est, nec esse  incepit cum penitus non praefuisset. Dicere enim quod ipsa esse inceperit, cum  penitus non praefuisset, est dicere quod aliquod eius individuum esse  inceperit ante quod non fuerit aliud individuum illius speciei. Et cum species  humana non aliter causata sit, secundum philosophos, nisi quia generata per  generationem individui ante individuum, ipsa esse incepit, cum universaliter  omne generatum esse incipiat; incipit tamen esse cum esset et praefuisset.  Homo enim esse incipit per generationem Socratis, est tamen per esse Platonis  prius generati. Ista enim circa universale non repugnant, sicut nec circa  hominem currere et non currere, immo homo currit per Socratem et non currit  per Platonem. Ex quo tamen Socrates currit, non est verum dicere quod homo  penitus et universaliter non currat. Sic etiam, quamvis, Socrate generato,  homo esse incipiat, non est dicere quod sic incipiat quod penitus non  praefuisset.
 
  Cordiali saluti :)
  
                         |