Data: 
                          17/01/2004 15.09.42
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal De aeternitate mundi di Sigeri de Brabantia.
 
  Capitolo III.
  [...]
  Quod etiam in simili videre contingit. Res enim aliqua dicitur  intellecta quia sibi accidit esse intellectam sive intelligi; unde, licet ipsa  res, secundum id ipsum quod est, sit extra animam, secundum tamen quod  intellecta, hoc est quantum ad eius esse intellectum, non est nisi in anima.  Quod si universalia esse universalia est ipsa sic intelligi, videlicet  abstracte et communiter a particularibus, tunc, secundum quod talia, non sunt  nisi in anima. Et hoc est quod dicit Averroes, super tertium De anima, quod  universalia, secundum quod universalia, sunt intellecta tantum. Intellecta  autem, secundum quod intellecta, hoc est, quantum ad eorum esse intellectum,  sunt in anima tantum. Unde et Themistius, secundum quod praedictum est, dicit  universalia esse conceptus.
  Est autem attendendum quod intellectus abstractus et communis alicuius  naturae, quamquam sit commune quid, videlicet communis particularium  intellectus, tamen non est commune de ipsis praedicabile eo quod abstractum  esse habet ab eisdem, sed ipsum quod abstracte communiterque intelligitur et  per consequens sic dicitur seu significatur, de particularibus apte  praedicatur, cum talis natura in rebus existat. Et sic, quia huiusmodi  communiter et abstracte intelliguntur, non sic autem sunt, ideo non secundum  intentiones generis atque speciei de praedictis praedicantur.
  Est etiam intelligendum quod non est necesse ipsum universale in actu  sic prius esse quam intelligatur, eo quod universale in actu est actu  intelligibile. Intelligibilis autem in actu et intellectivi unus est actus,  sicut activi et passivi motus unus, licet esse sit alterum. Sed intelligibile  in potentia bene praecedit eius intellectum; sic autem non est universale nisi  in potentia tantum. Propter quod non oportet universale habere esse universale  antequam ipsum intellectu concipiatur, nisi in potentia tantum.
 
  Cordiali saluti :)
 
  P.S.
  Sto preparando in proposito una breve prolusione circa l'origine della vita nel nostro universo.
  
                         |