Data: 
                          19/01/2004 21.47.34
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        maiores nostri tres solum urbes in terris omnibus, Carthaginem, Corinthum, Capuam, statuerunt posse imperi gravitatem sustinere. Primum deleta Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura et loco, facile excurrere ex Africa atque imminere iam fructuosissimis coloniis populi Romani videbatur sive inAfricae litoribus sive in insula Sicilia. Corinthi vestigium vix relictum est. Erat illa urbs posita in angustiis atque in faucibus Graeciae, procul a conspectu imperii nostri. Ea tamen funditus, ut dixi,eversa est, non quod Romanorum imperio damnum ferre posset, sed quia Graeciaev libertati minitabatur. Capuam, denique, maiores nostri tantum receptaculum aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum Campani agri esse voluerunt. Homines non inerant in urbe qui iniquis consiliis rem publicam miscerent et rerum novarum causam aliquam quaererent. quoniam, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas esse non potest;  Sic maiores nostri et crudelitatis infamiam effugerunt cum urbem ex Italia pulcherrimam non sustulissent, et multum in posterum providerunt, cum urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt.
                         |