Data: 
                          20/01/2004 20.01.38
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal Liber Abaci di Leonardo Fibonacci.
 
  Novem figure indorum he sunt 9 8 7 6 5 4 3 2 1 Cum his itaque novem  figuris, et cum hoc signo 0, quod arabice zephirum appellatur,  scribitur quilibet numerus, ut inferius demonstratur. Nam numerus  est unitatum perfusa collectio sive congregatio unitatum, que per  suos in infinitum ascendit gradus. Ex quibus primus ex unitatibus,  que sunt ab uno usque in decem, constat. Secundus ex decenis, que  sunt a decem usque in centum, fit. Tertius fit ex centenis que sunt  a centum usque in mille. Quartus fit ex millenis que sunt a mille  usque in decem milia, et sic sequentium graduum in infinitum,  quilibet ex decuplo sui antecedentis constat. Primus gradus in  descriptione numerorum incipit a destera. Secundus vero versus  sinistram sequitur primum. Tertius secundum sequitur. Quartus  tertium, et quintus quartum, et semper sic versus sinistram gradus  gradum sequitur. Figura itaque que in primo reperitur gradu se ipsam  representat, hoc est: si in primo gradu fuerit figura unitatis, unum  representat; si binarii, duo; si ternarij, tria, et ita per ordinem  que secuntur, usque si novenarij: novem figure quidem que in secundo  gradu fuerit, tot decenas representant, quot in primo unitates; hoc  est si figura unitatis secundum occupat gradum, denotat decem; si  binarij, viginti; si ternarij, triginta; si novenarij, nonaginta.  Figura namque que in tertio fuerit gradu, tot centenas denotat, quot  in secundo decenas, vel in primo unitates, ut si figura unitatis  centum; si binarij, ducenta; siternarij, trecenta, et novenarij,  nongenta. Ipsa igitur que fuerit in quarto gradu tot millenas quot  in tertio centenas, aut in secundo decenas, vel in primo unitates denotat;  et sic semper mutando gradum, numerus decuplando ascendit. Et ut hoc quod dictum  est lucidius declarescat, ipsum cum figuris ostendatur. Si figura  septenarij fuerit in primo gradu, et ternarij in secundo, ambe  insimul 37 denotant; vel econtra:: figura ternarij in primo, et  septenarij in secundo, 73 denotabunt. Item si figura quaternarij  fuerit in primo, et unitatis in secundo sic 14, nimirum XIIII  denotabunt: vel si figura unitatis fuerit in primo, et quaternarij  in secundo sic 41, denotabunt XLI. Rursus in primo 72, et in secundo  faciunt 27; contrarium enim facit 72. Si autem septuaginta tantum  scribere voluerit, ponat in primo gradu 0, et post ipsum ponat  figuram septenarii, sic 70; si octuaginta sequatur zephirum  figuram octonarij sic 80: hac itaque demonstratione quemlibet  numerum a decem usque in centum cum duabus figuris scribere potes. 
 
  Cordiali saluti :) 
  
                         |