Data: 
                          22/01/2004 19.37.39
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dal Capitolo 3 de L?eternit? del mondo di Sigieri di Brabante.
 
  Capitolo III.
  [...]
  Quosdam tamen vidimus huius dicti contrarium hac dixisse ratione,  quoniam ipsam intelligendi operationem naturali ordine praecedere videtur  obiectum illam causans. Nunc autem universale, secundum quod universale,  motivum est intellectus tamquam obiectum intelligendi causans actum. Propter  quod illis visum est quod universale non est tale ex eo ipso quod sic  intelligatur, immo quod naturali ordine existat universale ante suum sic esse  intellectum, causa illius suimet intellectus.
  Huius autem rationis solutio sic apparet. Illa enim ex quibus actus  intellectivi intelligibilisque causatur quod quidem intellectum est  intellectus in actu, sunt phantasmata et intellectus agens, quae ordine  naturali actum illum antecedunt. Qualiter autem ista duo concurrant ad  causandum actum intelligendi, super tertium De anima requiratur quid ibidem  diximus. Sec hic nobis dicendum est quod universale non est universale ante  conceptum et actum intelligendi, saltem prout est agentis iste actus, nam  intellectus rei qui est in possibili, cum sit possibilis sicut subiecti, est  ipsius agentis ut efficientis. Unde universale non habet formaliter quod ipsum  sit tale a natura quae causat actum intelligendi, sed, ut prius dictum est,  hic conceptus et actus est unde universale habet quod sit tale. Sic ergo  universalia, secundum quod talia, tantum sunt in anima, propter quod nec per  se, nec etiam per accidens, secundum quod talia, generantur a natura. Illa  vero natura quae universaliter intelligitur, et per consequens dicitur, in  particularibus est et per accidens generatur.
  Ad primum in oppositum dicendum quod universalia esse res universales  potest intelligi dupliciter: vel quia universaliter existant, vel quia  universaliter intelligantur. Universalia autem non sunt res universales primo  modo, scilicet sic quod universaliter in rerum natura existant: tunc enim non  essent conceptus animae. Sed sunt ipsa res universales modo secundo, hoc est,  universaliter et abstracte intellectae. Propter quod universalia, secundum  quod huiusmodi, quia conceptus sunt, de particularibus in quantum talia non  dicuntur. Non enim intentio speciei vel generis de ipsis dicitur, sed ipsa  natura, quae sic intelligitur, secundum id quod est in se accepta, in anima  non est et de particularibus dicitur.
  Ad aliud dicendum quod res bene denominatur ab aliquo non in re ipsa  existente. Denominatur enim intellecta ab eius intellectu, qui non est in ea,  sed in anima. Sic et denominatur universalis ab universali et abstracto eius  intellectu, qui quidem est in anima, non autem in re ipsa.
 
  Cordiali saluti :)
  
                         |