Data: 
                          25/01/2004 13.14.00
                          
                        
 
 
  
                           rispondi 
                        al msg  
                         
                           nuovo 
                        msg  
                         
                           cerca nel forum 
                        
  
                           torna 
                        all'indice  | 
                       
                        Versione da tradurre: L.Cornelio Scipione et C.Laelio consulibus,Scipio Africanus,fratri suo L. Cornelio Scipioni consuli legatus datus,contra Antiochum profectus est.Hannibal,qui cum Antiocho erat,navali proelio victus est.Ipse postea  Antiochus circa Sipylum apud Magnesiam,Asiae civitatem,a consule Cornelio Scipione ingenti proelio fusus est.Auxilio fuit Romanis in ea pugna Eumenes,Attali regis frater,qui Eumeniam in Phrygia condidit.Quinquaginta milia peditum,tria equitum eo certamine ex parte regis occisa sunt.Tum rex pacem petit.Iisdem condicionibus data est a senatu,quamquam victo,quibus ante offerebatur:ut ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum se contineret,decem milia talentorum et viginti obsides praeberet,Hannibalem,concitatorem belli,dederet.Eumeni regi donatae sunt a senatu omnes Asiae civitates,quas Antiochus bello perdiderat,et Rhodiis,qui auxilium Romanis contra regem Antiochum tulerant,multae urbes concessae sunt.Scipio Romam rediit,ingenti gloria triumphavit.Nomen et ipse ad imitationem fratris Asiagenis accepit,quia Asiam vicerat,sicuti frater ipsius propter Africam domitam Africanus appellabatur.
  Grazie per l'attenzione Saluti Romolo Augustolo 
                         |