Data:
24/05/2002 14.49.09
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Vorrei la traduzione di "Il filosofo Posidonio e il dolore". Pompeius, cum Rhodum venisset decedens ex Syria, audire voluit Posidonium; sed, cum audisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluit tamen nobilissimum philosophum visere: quem ut vidisset et salutavisset, honorificis verbis prosecutus est molesteque se dixit ferre, quem eum non posset audire. At ille: "Tu vero, inquit, potes, nec committam ut dolor corporis efficiat ut frustra tantus vir ad me venerit". Itaque (Pompeius) narrabat eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum nisi quod esset honestum, cubantem disputavisse, cumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse: "Nihil agis, dolor! quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum". CICERONE
|