Data:
28/05/2002 20.33.31
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
ciao sono di nuovo io. Vedi ho mantenuto la promessa ormai ? quasi una settimana che non ti scrivo ora per? ho di nuovo bisogno di te. Baci Anto
Cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent, domum ad se venire iussit centuriones, quos bene sentire de re publica cognoverat, eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. Quo animo hunc futurum fuisse censetis in nos, quos oderat, cum in eos, quos numquam viderat, tam crudelis fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium, qui pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsit. Atque ille furens infesta iam patriae signa a Brundisio inferebat, cum C. Caesar deorum immortalium beneficio, divina animi, ingenii, consilii magnitudine, quamquam sua sponte eximiaque virtute, tamen adprobatione auctoritatis meae colonias patrias adiit, veteranos milites convocavit, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum impetus retardavit. Quo Antonius nuntio audito, cum senatum vocasset adhibuissetque consularem, qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, profugit.
|