Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Headache
|
SENECA, la filosofia ? per tutti. Grazie!!!
|
stampa
|
Data:
29/05/2002 8.59.08
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Si quid est aliud in philosophia boni, hoc est, quod stemma non inspicit; omnes, si ad originem prima revocantur, a dis sunt. Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria;at mehercules multis quattordecim clausa sunt, non omnes curia admittit, castra quoque quos ad laborem et periculum recipiant fastidiose legunt: bona mens omnibus patet, omnes ad hoc sumus nobiles. Nec reicit quemquam philosophia nec eligit: omnibus lucet. Patricius Socrates non fuit; Cleantes aquam traxit et rigando horto locavit manus; Platonem non accepit nobilem philosophia sed fecit: quid est quare desperes his te posse fieri parem? Omnes hi maiores tui sunt, si te illis generis dignum;geres autem, si hoc protinus tibi ipse persuaseris, a nullo te nobilitate superari.
|
|
• SENECA, la filosofia ? per tutti. Grazie!!! Re: SENECA, la filosofia ? per tutti. Grazie!!!
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|