Data:
11/06/2002 22.51.59
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Mi occorrerebbe la seguente versione di Cicerone (non sono riuscito a trovarla da nessuna parte!): "Maxume autem perturbantur officia in amicitiis; quibus et non tribuere quod recte possis, et tribuere quod non sit aequum, contra officium est. Sed huius generis totius breve et non difficile praeceptum est. Quae enim videntur utilia, honores, divitiae, voluptates, cetera generis eiusdem, haec amicitiae numquam anteponenda sunt. At neque contra rem publicam neque contra ius iurandum ac fidem, amici causa, vir bonus faciet, ne si iudex quidem erit de ipso amico: ponit enim personam amici, cum induit iudicis. Tantum dabit amicitiae, ut veram amici causam esse malit, ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat, accommodet. Cum vero iurato sententia dicenda erit, meminerit deum se adhibere testem, id est, ut ego arbitror, mentem suam, qua nihil homini dedit deus ipse divinius".
Grazie.
|