Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
lorinz
|
versioni
|
stampa
|
Data:
21/06/2002 18.36.02
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
salve...mi serve una mano con i comiti estivi =P...mi puoi tradurre queste 2 versioni? se si grazie. ciao.
ex iis litteris, quas atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses, cognovi; quando autem te visuri essemus,nihil sane ex iisdem litteris postui suspicari.In spem tamen venio appropinquare tuum adventum : qui mihi utinam solacio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, ut nullam allevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare.Scito enim me ,postea quam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam: videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. ignoscunt mihi, revocant me in consuetudinem pristinam teque, quod in ea permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. cicerone-indirizzata a t.Varrone-
Quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria, nec mihi quidquamtali tempore in mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen nihilominus eis conficior curis , ut ipsum quod maneam in vita, peccare me extimen. Careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam, te socio, defensa respublica, versoque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus. Obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem.Sed ea plus non potest quam vis et mutatio omnium rerum atque temporum. Itaque orbus iis rebus qmnibus quibus et natura me et voluntas et consuetudo assuefecerat, cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo. Natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro, nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem.
|
|
• versioni Re: versioni
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|