Data:
01/07/2002 20.11.45
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Il cane donato ad Alessandro
Quidam rex Alexandro, lndiam petenti, canem donaverat, cuius vim, alacritatem magnitudinemque omnes admirabantur. Alexander, eius specie delectatus, iussit ursos, mox apros et deinde damas emitti. Quamquam haec animalia canibus invisa sunt, tamen canis immobilis iacebat neque ea curabat. Hac segnitia offensus Alexander eum interimi iussit. ltaque rex, hac re comperta, alterum canem ad imperatorem misit haec scribens: ?Experire eum non contra parva animalia, sed contra leonem vel elephantum. Scias me duos tantum canes huius speciei habuisse. Hoc interempto, nullus praeterea mihi supererit?. Non distulit Alexander consilium, atque leonem emisit, qui statim enectus est. Postea elephantum iussit induci. Canis primum ingenti latratu intonuit moxque, contra beluam exsurgens, dentibus ungulisque eam prostravit.
|