Data:
09/07/2002 16.16.37
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
GRAZIE MILLE x tutte queste versioni... ve ne mando 2...
1? Duo iuvenes Athenienses, Harmodius et Aristogiton, contra Hippiam et Hipparchum, qui infanda crudelitate Athenas opprimebant, coniurationem fecerunt ut eos occiderent. Ad caedem dies festus constitutus est. Coniurati pugiones myrtea fronde texerunt, deinde locum petierunt, in quo tyranni solemnem instruebant pompam, quam ad Minervae aedem deducturi erant. Ibi, cum unum e suis vidissent cum Hippia familiariter colloquentem, coniurati se indicio proditos esse arbitrati sunt. Paulum igitur recesserunt et, cum in Hipparchum forte incidissent, pugiones in eius pectus defixerunt. Continuo Harmodius a tyranni satellitibus interficitur; Aristogiton autem correptus ad alterum tyrannum trahitur. Qui imperavit ut acerrimis instrumentis discruciaretur, sed ille nullum socium suum nominavit, fidissimorum contra tyranni amicorum nomina dixit. Sic Hippia, furore amens, statim imperavit ut illi interficerentur et sic amicos suos fidissimos ipse vita privavit.
2? Postquam Perseus, Macedonum rex, victus captusque in custodia Albae mortuus est, Pseudophilippus, regiam stirpem falso iactans, armis Macedoniam capit. Ipsum eiusque gentem superavit Quintus Metellus praetor, cui ex virtute Macedonici nomen inditum est et praeclaram victoriam consecutus est. Achaeos quoque, rebellare incipientes, fudit. Hic est Metellus Macedonicus qui porticus Romae aedificaverat; idemque, primus omnium Romae sibi aedem marmoream molitus, magnificentiae et luxuriae princeps fuit. Si respexeris omnes gentes, aetates, ordines(classi sociali), vix hominem invenies cuius felicitatem fortunae Metelli comparare possis. Nam, praeter excellentes triumphos, honores amplissimos et gloriam, quam sibi peperit, longumque vitae spatium, quattuor filios generavit, omnes adultae aetatis vidit, omnes reliquit superstites et honoratissimos. Huius mortui lecticulum sustulerunt(portarono a braccia) quattuor filii: Unus consularis et censorius, alter consularis, tertius consul, quartus candidatus consulatus, quem honorem insequenti anno adeptus est.
|