Data:
10/07/2002 16.44.17
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
cicerone-verrine-
venio nunc ad istius ,quem ad modum ipse appellat,stadium,ut amici eius,morbum et insaniam, ut siculi,latrocinium;ego quo nomine appellem,nescio:rem vobis proponam; vos eam suo, non nominis pondere,penditote.Genus ipsum prius cognoscite, iudices; deinde fortasse non magno opere quaeretis,quo id nomine appellandum putetis.Nego in sicilia tota, tam locupleti, tam vetere provincia,tot oppidis,tot familiis tam copiosis,ullum argenteum vas,ullum Corinthium aut Deliacumfuisse,ullam gemmam aut margaritam,quicquam ex auro aut ebore factum,signum ullum aeneum,marmoreum,eburneum,nego ullam picturam neque in tabula neque in textili, quin conquisierit ,inspexerit quod placitum sit abstulerit. Magnum videor dicere;attendite etiam,quem ad modum dicam .Non enim verbi neque criminis augendi causa complector omnia;cum dico nihil istum eiusmodi rerum in tota provincia reliquisse, Latine me scitote non accusatorie loqui.Etiam planius:nihil in aedibus cuiusquam ,ne in hospitis quidem,nihil in locis communibus,ne in fanis quidem ,nihil apud siculum,nihil apud Romanum,denique nihil istum,quod ad oculos animumque acciderit neque privati neque publici neque profani neque sacri tota in sicilia reliquisse.
cicerone-verrine-
Ut ad illud sacrarium redeam,signum erat hoc quod dico Cupidinis e marmore;ex altera parte Hercules egregie factus ex aere.Is dicebatur esse Myronis, ut opinor,et certe.Item ante hos deos erant arulae,quae cuivis religionem sacrarii significare possent; erant aenea duo praeterea signa non maxima,verum eximia venustate,virginali habitu,quae manibus sublatis sacra quaedam,more Atheniensium virginium, reposita in capitibus sustinebant, Canephoroe ipsae vocabantur; sed earum artificem quem?quemnam?Recte admones: Polyclitum esse di dicebant.Messanam ut quisque nostrum venerat haec visere solebat:omnibus haec ad visendum patebant cotidie; domus erat non domino magis ornamento quam civitati.Haec omnia,quae dixisigna, iudices,ab Heio,e sacrario Verres abstulit; nullum,inquam,horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum,bonam fortunam,ut opinior,eam iste habere domi suae noluit.
grazie e ciao.!
|