Data:
18/07/2002 22.21.44
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
[18] Per ea tempora Mithridates, Ponticus rex. Vir neque silendus neque dicendus sine cura, bello acerrimus, virtute eximius, aliquando fortuna, semper animo maximus, consiliis dux, miles manu, odio in Romanos Hannibal, occupata Asia necatisque in ea omnibus civibus Romanis, quos quidem eadem die 2 atque hora redditis civitatibus litteris ingenti cum pollicitatione praemiorum interimi iusserat, quo tempore neque fortitudine 3 adversus Mithridatem neque fide in Romanos quisquam Rhodiis par fuit (horum fidem Mytilenaeorum perfidia inluminavit, qui M. Aquilium aliosque Mithridati vinctos tradiderunt, quibus libertas in unius Theophanis gratiam postea a Pompeio restituta est), cum terribilis Italiae quoque videretur imminere, sorte obvenit Sullae Asia provincia.
2 Marius post sextum consulatum annumque septuagesimum nudus ac limo obrutus, oculis tantummodo ac naribus eminentibus, extractus arundineto circa paludem Maricae, in quam se fugiens consectantis Sullae equites abdiderat, iniedo in collum loro in carcerem Minturnensium iussu duumviri perductus est. 3 Ad quem interficiendum missus cum gladio servus publicus natione Germanus, qui forte ab imperatore eo bello Cimbrico captus erat, ut agnovit Marium, magno eiulatu expromens indignationem casus tanti viri abiecto gladio profugit e carcere. 4 Tum cives, ab hoste misereri paulo ante principis viri docti, instructum eum viatico conlataque veste in navem imposuerunt. At ille adsecutus circa insulam Aenariam filium cursum in Africam direut inopemque vitam in tugurio ruinarum Carthaginiensium toleravit, cum Marius aspiciens Carthaginem, illa intuens Marium, alter alten possent esse solacio.
|